Overblog Suivre ce blog
Editer la page Administration Créer mon blog
/ / /

Version:1.0 StartHTML:0000000105 EndHTML:0000027279 StartFragment:0000004932 EndFragment:0000027243

CAPES 2010 - exercice préliminaire (2 h sans dictionnaire).

 [Tite-Live XXVI 11 – Hannibal, remontant rapidement de Capoue, met le siège à trois milles de Rome]

Postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnes copias eduxit ; nec Flaccus consulesque certamen detractauere. Instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum in qua urbs Roma uictori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbauit ut uix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam hostium metu. et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit ; ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. In religionem ea res apud Poenos uersa est, auditaque uox Hannibalis fertur potiundae sibi urbis Romae modo mentem non dari, modo fortunam. Minuere etiam spem eius duae aliae, parua magnaque, res : magna illa quod, cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet, milites sub uexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit, parua autem quod per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet uenisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captiuo est. Id uero adeo superbum atque indignum uisum eius soli, quod ipse bello captum possideret haberetque, inuentum Romae emptorem ut extemplo uocato praecone tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent iusserit uenire. <His motus ad Tutiam fluuium castra rettulit sex milia passuum ab urbe.>

Quelques suggestions pour vous aider…

Venire est l’infinitif de deux verbes distincts, dont l’un est ueneo, dont l’étymologie est évidente : uenum ire, comme pessum ire, dont le pendant est perdere.

soli n’est pas uniquement une forme de solus.

ager a un sens juridique plus que géographique (également possidere, qu’il faut relier à son étymon – lequel figure d’ailleurs dans le texte.

Les 3e p. du parfait ne sont pas toujours en -erunt.

Detractare : refuser ; instruere aciem : disposer l’armée en ligne de bataille ; se recipere : se réfugier ; serenitas : ciel serein ; tranquillitas : temps calme, sans vent ; potiri : s’emparer (+ génitif) ; minuo, -is, -ere, minui: amoindrir ; sub uexillis : “bannière au vent”, “sous les drapeaux”, “en ordre de marche” ; supplementum est le remplacement des pertes ; emptor : acheteur ; praeco : crieur public ; tabernae argentariae : boutiques de changeurs (banques).

CAPES 2010 - version n° 2

Les devoirs de générosité des nobles en début de carrière.

Cicéron vient d’exposer les premiers devoirs des adulescentespour entrer dans la vie politique : apprentissage de l’armée, et l’éloquence politique, de l’éloquence judiciaire, piété à l’égard des parents et des autres nobles. Il passe ensuite aux devoirs de générosité (De Officiis II 15).

Sed, expositis adulescentium officiis quae ualeant ad gloriam adipiscendam, deinceps de beneficentia ac liberalitate dicendum est. Cuius est ratio duplex. Nam aut opera benigne fit indigentibus aut pecunia. Facilior est haec posterior, locupleti praesertim ; sed illa lautior atque splendidior, et uiro forti claroque dignior. Quanquam enim in utroque inest gratificandi liberalis uoluntas, tamen altera ex arca, altera ex uirtute depromitur ; largitioque quae fit ex re familiari fontem ipsum benignitatis exhaurit. Ita benignitate benignitas tollitur. Qua quo in plures usus sis, eo minus in multos uti possis. At qui opera, id est uirtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt ; deinde consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tanquam exercitatiores ad bene de multis promerendum. Praeclare epistula quadam Alexandrum filium Philippus accusat, quod largitione beneuolentiam Macedonum consectetur. « Quae te malum, inquit, ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares fore, quos pecunia corrupisses ? An tu id agis, ut Macedones te non regem suum, sed ministrum et praebitorem sperent fore ? » Bene (1)

CAPES 2010 - version n° 3

Éloge de la vie simple.

Tenet me summus amor parsimoniae, fateor. Placet non in ambitionem cubile compositum, non ex arcula prolata uestis, non ponderibus ac mille tormentis splendere cogentibus expressa, sed domestica et uilis, non seruata nec sumenda sollicite ; placet cibus quem non parent familiae nec spectent, non ante multos imperatus dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti pretiosiue, ubilibet non defuturus, nec patrimonio nec corpori grauis, non rediturus qua intrauerit. Placet minister incultus et rudis uernula, argentum graue rustici patris sine ullo nomine artificis, et mensa non uarietate macularum conspicua nec per multas dominorum elegantium successiones ciuitati nota, sed in usum posita, quae nullius conuiuae oculos nec uoluptate moretur nec adcendat inuidia. Cum bene ista placuerunt, praestringit animum apparatus alicuius paedagogii, diligentius quam in tralatu uestiti, et auro culta mancipia et agmen seruorum nitentium, iam domus etiam qua calcatur pretiosa. Circumfudit me ex longo frugalitatis situ uenientem (2) multo splendore luxuria et undique circumsonuit. Paulum titubat acies, facilius aduersus illam animum quam oculos adtollo. Recedo itaque non peior sed tristior, nec inter illa friuola mea tam altus incedo tacitusque morsus subit et dubitatio numquid illa meliora sint : nihil horum me mutat, nihil tamen non concutit.

Sénèque

CAPES 2010 – version n° 4

Camille, dictateur, conclut son discours pour dissuader ses concitoyens de quitter leur ville détruite par les Gaulois au profit de Véies, prise mais intacte.

  Quid tandem ? Si fraude, si casu Veiis incendium ortum sit, uentoque, ut fieri potest, diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamue quam urbem quaesituri sumus quo transmigremus ? Adeo nihil tenet solum patriae nec haec terra quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet ? Equidem — fatebor uobis, etsi minus iniuriae uestrae meminisse iuuat — cum abessem, quotiens-cumque patria in mentem ueniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc caelum, sub quo natus educatusque essem ; quae uos, Quirites, nunc moueant, potius caritate sua ut maneatis in sede uestra, quam postea, cum relinqueritis eam, <ut> macerent desiderio. Non sine causa di hominesque hunc urbi condendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum quo ex mediterraneis locis fruges deuehantur, quo maritimi commeatus accipiantur, mari uicinum ad commoditates, nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum, regionum Italiae medium, ad incrementum urbis natum unice locum. Argumento est ipsa magnitudo tam nouae urbis. Trecentesimus sexagesimus quintus annus Vrbis, Quirites, agitur. Inter tot ueterrimos populos tam diu bella geritis cum interea, ne singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam ualida oppida, non uniuersa Etruria, tantum terra marique pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae, bello uobis par est. Quod cum ita sit quae, malum, ratio est haec expertis alia experiri, cum iam ut uirtus uestra transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non possit ? Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano inuento responsum est eo loco caput rerum summamque imperii fore ; hic cum augurato liberaretur Capitolium Iuuentas Terminusque maximo gaudio patrum uestrorum moueri se non passi. Hic Vestae ignes, hic ancilia caelo demissa, hic omnes propitii manentibus uobis di.

Tite-Live V 54  (286 mots).

. Sous-entendez dixit.

. Allusion probable à son exil en Corse, sous le règne de Claude.

Partager cette page

Repost 0
Published by